Transcript
Transcript
f. 171r
S. De euentu legationis prolixe hodie: nunc resolut:
submitto, vt videas, quam non solum caeca lucri
cupiditas, sed Dionysii ipsius mendacia verba, nos
a scopo et recto deflectunt. Dolent boni et moerent,
sed tanta fuit vtriusque Collegii, suffragante maxime
tuo Cogn; in legationes propensio, vt contradicenses si non
palam, clam certe pro hostibus reipublicæ habeant. Mihi
quidem noui nihil accidit, propterea quod iam diu prae-
dixerim, quæ hodie contingent. Interim alii non spe-
rarant tam inopinatam omnium rerum mutationem
quae videtur toti causae allatura exitium, nisi aliunde
ecclesiae et bonis Deus prospexerit. Tu vbi vtramque
legeris et si, opus, cum D. Condero communicaris, bene clau-
de ac prudenter ad amicum mitte: aut si putes non
expedire, in ignem Coniice. Oblatam pecuniam nuper
in legat. Sumptus comes respuit: sed tantum
vrget et vult, quod nunc obtinuit, vt senatus expen-
dat, quicquid ad arduas has res necessitas requiret. Synd. aulae
quidem strophas intelligit, tamen facilior est in con-
cedendo, quam multi optarent. Tuus Cogn. arte Rufi
[past.] cum Barth. Consule et Senatore Theodor. Vermeurs est
conciliatus. Metuo ne et hæc reconciliatio reipublicae fraudi
fiet. In collegio enim XLa. virum duo nunc loca va-
cant. Caetera coniice. Salutant te pater et hospes.
Raptiss. vt ante. [etc.]
S.G. heft wederom 4. witten knechten gelt
in Ortmer und Stickhuser Ampten vor paer
maent Vthgeschreven [etc.]
f. 171v
Viro Praeclarissimo,
D. Vbboni Em-
men, rectori etc.
amico observando.
Accepi 27 Februarii
1607
- Title
- Transcript
Part of Letter by Daniel Alting to Ubbo Emmius d.d. 24 February 1607