Transcript
Transcript
f.168r
S. Clarisss. Vir. Heri tandem Amel. Eccio, Mayarto ac Wingio
reclamantibus, a senatu reliquo ac XL.a viris decretum, ad ordines
de auocatione suorum militum, non deliberative, sed categorice
scribendum esse: cumque Cnopij famulus Zacharius perendie hoc.
Solum nomine Hagam iturus sit, volui vos de advent[u] ipsius ma-
ture praemonere, vt scribendi ad Nob. D. Coenderum spatium
habeas aut etiam hunc nostrum praeuenias. Equidem nostri naui-
gationi adeo intenti sunt, vt etiam hostes vobis ob eam fu-
turi sint, si impediantur. Infortunij nuper mei socius consul
plane in soporem datus est: ac mire se titillate, quod ex
alijs forte falso cognoscat, se Joui gratium esse.(1) Semper
dixi alienationem ab Amel. ex cæteris, nimiamque eius cum
Rufo præside conuersationem, non ipsi modo, sed reipublicae quoque
exitio futuram.(2) Nec me fallit praesagium. Solus enim ille au-
ctoritate sua ac vehementia cum collegas in officio retinere
posset, in hoc est, siue ab D.D. Ordd. offensus, siue spe
lucre, quod ex nauigatione in Hisp. Captat, allectus, siue de
Di[o]nysio aliter persuasus, vt ordinum ac causæ co[mmun]i aduersarijs
gratificetur in omnibus. Mayartus autem homo senex Jo-
uis minis ita territus, vt non modo nihil pro eo praenunciet, sed
etiam de migratione cogitet, quod intelligo quoque tuum ho-
spitem moliri. Præfectus videns sibi quoque a senatus parte
maxima invideri, ac insidias strui, et ipse res suas videtur
ad discessum præparare. Et sane res omnes huc, in fauorem Dio-
nysij, directas video, vt præsidium ipsum primo diminuant,
post plane dimittant. Hoc enim sub falso neutralisatis nomine
aula affectat. Et quid ni, cum tam obsequentes et sequaces
(1) In margine:
N.B. prima inclina-
tio τοῦ μοὶ
sὁμωνύμου
(2) In margine:
N[.]B
Verum praesa-
gium
f.168v
habeat? Heri in communicatione cum Eccius diceret, neutralita-
tem frustra expectari, nisi mandatis Caesaris prius pareamus,
nosque in observationem eorum iam condemnatos esse: mox
respondis præses, cur igitur cum Joue tractare differimus?
Ac dicto protulit XIII. articulos, quos idem Jupiter legalis ob-
truserat, quorum ingressus nos satis a pactis Hagensib.
abducit. Sed cum pene ijdem sint, qui te praesente sunt
in arce exhibiti, sed mutati in multis, satius est si te
ad tuam ipsius memoriam remittam. De legatione quaestio in com-
modius tempus dilata. Nordani adhuc velitant: in
quo tamen conventu hoc futurum, ut nos sub neutra-
litatis ementitæ velamine argento emungant. Petrus
Matthiæ in locum Theodorici Gerdes suffectus est, ipsique
quoque in specito aggerum demandasa. De assignatoribus
altum silentium. Hæc superioribus nostris per Lambertum
Ruchien ad Nobiliss. D. Consulem Fredr. Coenderum missis in-
star colophonis adijcere volui, vt spatium de omnibus
scribendi Hagam, ac praedictum D. Consulem exstimulandi habeas;
denique et tempus cum comite sis de rebus conferendi.
Putant aliqui nihil fore vtilius hoc tempore, quam si tem-
pus eductionis protrahendo, frænum nostris D.D. Ordines inijcant;
h.e. responderi ab ipsis sibi cupiant, nunc in vniuersum
promissis, obligationibus ordinum renunciare velint,
ac eorum se opera non amplius indigere putent:
Si sic, vt ex senatu mittant, qui rationes debiti se-
f.169r
cum ineant, summam competent, ac postea soluant:
videre enim se hoc ipsorum esse studium, vt sub sua
protectione hospem hisp. pascam, ac omnia illi in bellum
adminicular suppeditem. Tali epistola dubium non est, quin
refrænari possint. Alioqui metuunt boni, ne se ciuitas
in exitium praecipitet, ac vicinis quoque damnum et metum
creet. Tu priuatim de hoc delibera: ac scribe an
priores et has acceperis: nam nos obseruari scio: imo et
parentis ac praefecti ædes, adeo vt ingredi eas quisque non pos-
sit, quem corycæi statim non deferant. Præfectus monet
sedulo, vt illi, qui in Apologiam contulerunt operam suam,
aut eius scriptionem adjuuarunt, hinc mature euo-
lent : scire enim se, eos omnes in vitæ periculum ven-
turos. Tuus Tammo quiescit, quod miror. Meyerum
interim officii monere non desino, et ille se facturum
p[r]omittit. Periculi vitandi causa per Zachariam non
scribam ad Dulmanum et D. Bylium: quib. meas pro
miseram. Videbo tamen, vt alias occasiones habeam.
Interim rogo me tacite excuses. Ego de scriptione
literarum sum valde solicitus, Et adeo me vrget cum Ubbone collega
præses, vt nolens volens nunc adfalsos praetextus scribendos
me parem. Cras enim jussus sum litteras in senatu exhibe-
re. Vale cum conjuge, ac ex parente et me Nob. D. Coender[um]
saluta. Embdae 7a. Xbris 1606
Agnoscis manum
lectus conscinde : Idem fit tuis.
f.169v
Dem Ernuesten
Und Hochgelerden,
hern Ubboni Emmen
Rectorn der Schoelen
tho
Gröningen
Accepi 9 Decemb.
anno 1606
- Title
- Transcript
Part of Letter by Daniel Alting to Ubbo Emmius d.d. 7 December 1606