Transcript
Transcript
f.13r
Hesternis haec addo. Quae de milite in urbem inducendo sine periculo,
si in suburbia ductus fuerit, dixit Cnopius, ea conueniunt cum iis,
quae a me significata prius. Et res certa est, ac omnis periculi expers.
Sed festinatione rei summa est opus, in qua sita sunt omnia, maxime
postquam haec agendi methodus iam coepta. Nam quae communicantur multis,
periculo eliminandi aut effutiendi sunt obnoxia. Et hoc negocium iam
collegio Deput. nostrorum ex uoluntate ac praescripto mandantium est hester-
no uespero expositum, & aut hodie ad primas tenebras aut cras Leo
ardiano collegio similiter exponetur. Et mihi in memoria residet,
quid nobiliss. Rengerus, cum istic essem, de collegio nostro non experte ri-
mis in aurem dixerit. De quo moniturus fueram Cnopium, caute ut age-
ret, si res adhuc fuisset integra. Quapropter quoniam istuc iam descensum,
celerrime porro res expediunda, aut inopinum exitium certo expectandum.
Vale iterum. Die 12 Maii hora matutina anno 1602 raptim.
Ampl. tuae obs.
cuius manus nota
Res non est toti collecio exposita
a Cnopio, monente fratre tuo una mecum
cum res heri mansisset intergra
f.13v
Nobilissimo & amplissimo
uiro, dn. Abeli Coenders etc.
in rep. prouinciarum foedera-
tarum senatori prudentissimo
amico colendo.
- Title
- Transcript
Part of Letter by Ubbo Emmius to Abel Coenders van Helpen d.d. 12 May 1602