Transcript
Transcript
f.4r
Nisi sponte ueneritis uestra & quidem sine mora ueneritis, ac cum au-
toritate actionem susceperitis, nullo omnino hesitationis edito indicio, etiam atque etiam
uereor, pessum iturum omne negocium. Animos despondebunt boni, eosque con-
tra erigent mali, qui iam nunc iactare incipiunt, eo quod opinione diutius dif-
ferri aduentum uestrum animaduertunt, terriculamenta tantum inania nominis uestri ad per-
cellendos imperitos adhiberi, nec esse omnino uenturos uos, ac quicquam serio
in causa acturos, si modo fidenter ipsi pergant agere. Atque his flabella etiam
subiiciuntur ab aula, ac eius emissariis. Senatus fiducia aduentus uestri
coepit hodie decernere uiriliter, & nonnullos contumaces reliquis deteriores
exules esse iussit, nonnullos exarmavit, ac domo sua exire uetuit. Custo-
diis accuratum ordinem dedit, easque pro re praesente auxit. Omnium optimo-
rum desideria uos anxie expectant, rogantque ut maturare non dedignemini: inui-
tare uos palam non audent, nec id expedire arbitrantur: idemque ego sentio.
Res flagitat, ut quae facitis ac facturi estis, proprio animi motu, velut solliciti
pro salute uestra & uicinorum facere videamini. Vale, Raptim ad lucernam,
Calend. Iunii anno 1599 Emdae.
Ampl. tuae quem nosti
Venere huc hoc uespere a Comite,
Cancell. D. Pauli, Henricus Schroderus,
& Secretarius.
f.4v
Nobilissimo, amplissimoque uiro,
doctrina & uirtute praestantis-
simo, dn. Friderico Coenders
ab Helpen, generalium ordinum
legato, etc. domino suo colendo.
Delffzyll.
- Title
- Transcript
Part of Letter by Ubbo Emmius to Frederik Coenders van Helpen d.d. 1 June 1599