Transcript
Transcript
f. 61r
S. Quator a nobis vno spem litteras accepi, omnes amoris
ac benevolentiae in me, affectuum in defunctum(1)
parentem plenissimas. Qui sane affectus tui, mihi
quoque lacrymas subinde exprimunt, ex meo tuum
animum aestimanti. Quod enim de litteris Cicero-
nis ad Atticum Nepos in huius vita testatur, non
esse difficile ex istis epistolis istius temporis hi-
storiam eruere, id de parentis ad te, et tuis
vicissim ad ipsum litteris vere dici posset. Quid enim
tam arduum, tam occultum aut periculosum
exstitit, cuius ille te, tu rursum illum non fecisti
participem. Quae sane cogitatio iam in animo
meo gaudium, iam dolorem excitat. Et quia dig-
nus tibi visus sum, quanquam indignus, qui in ip-
sius locum succederem, operam semper daturus
sum, ne mea vel culpa vel vaecordia amicitia
illa vestra unquam intermoriatur. Quod vt filio quoque
tuo serio iniungas, vere te rogo: Fratribus
item meis, vt huc mecum conspirent, idem
scripturus sum. De Epitaphiis omnino tecum
sentio: et habebitur delectus. Partem operis, per
Surium missi, diligenter perlegi : et probaui omnia:
et tibi non semel pro isthoc labore, diligentia
et studio in id collatis, gratias dixi, dicturusque
(1) In margine:
1614
14 januarii
f.61v
sum, quandiu animus in hoc corpore est futurus.
Nam non modo ordine et dilucide pertractasti
omnia, sed etiam tam apte, concinne, nervose
docteque omnia aptasti et concinnasti, vt nullum non
lectorem in tui amorem et admirationem sis
tracturus. Idem quoque sentit Syndicus Alth., qui
iuxta mecum legit omnia. Caeterum descriptio
me nonnihil sollicitat. Gerlacus enim etsi
lubenter huc suam operam est collaturus, quia
tamen amanuensi caremus, et ipse quoque
Latine non expedite scribat, ego contra ne-
minem hic habeam cui hanc rem ausim com-
mittere, cogitaui tutius me facturum, si,
meo aere, totum opus per iuve-
nem a fide vobis notum isthic describendum
curarem. Ita enim tu sine taedio descripta re-
legere, et scribentem posses dirigere in iis,
qui alioqui haesitationem afferre possent. De
qua re expectabo prius tuum iudicium.
Ill. Domino comiti ad suas respondeo, et de
nostris, aliisque prolixe eum erudio. Quia
a. litteras ipsius dem. es traditurus,
aut missurus per Sluiskium, quanquam mallem
te ad aulam ire, de istis verba non
f. 62r
faciam: sed te ad illas ablegabo. Ego rurssum
nouos nobis motus praesagio. Dominus Hero heri do-
mum abiit. Gerlacus commode rediit, mihi ubique
commendatus. Pyrrhus tria vel quatuor ad me
verba scripsit: ei respondeo, at de istis
quae in literis, ne γρῦ quidem. Nonnulla enim
in eo desidero; plura in Coniuge ipsius ad sor-
ditiem facta. Cum hospite optima mihi conuenit,
quem amo et colo: nec caussam habeo secus
cur faciam aut cogitem. Ritzius se multis apud
me modis insinuat: et communicat mecum multa
ad vocationem ministrorum pertinentia. Dan:
iam palam primatum cum domo affectat. De or-
dine pauperum a parente invecto et excogitato
dici adhuc commode potest in operis fine. Dig-
num enim id, meo iudicio, quod bene notetur.
De editione post, inter nos sumus acturi.
Eppius hic fuit apud nos: et recessit heri. Jupi-
ter duas iam habet vterum ferentes: sed prae-
ter has lupas plurimas: nullis se non nunc
peccatis conspurcans; etiam illis (ut dicitur) ob quae Troia
eversa. Epitaphiorum librum ad Conderum
mittes, ubi eum percurreris. Eibonis contro-
versiae cum Dodone comes se miscet, stans
f. 62v
potissime ab istius partibus. Dedit isthoc nomine
satis aculeatas ad parentem litteras Wilh. Cniphu-
sium. Verum ille tam caecus, et in nos tanto
odio fertur, vt comitem non videat, sed ad
nutum istius potius se suaque componat. O
miserum! Visio valde nuper accidit: de som-
nio necdum habeo compertum, an vetus sit,
an vero nouum. Res Brunsuicensium maxi-
me me terrent. Et haec quoque res nostrum
exstimulat, quamobrem praesidium exaucto-
ratum cupiat. Haec dum scribo cursor
superuenit, ac has a syndico mihi affert,
Marienhovae sub meridiem scriptas. Eas
legendas tibi mitto. Hagam quanquam
scribere cum hoc tabellario in animum in-
duxeram, malo tamen nunc Comitiorum
expectare exitum, quam incerta pro certis
perscribere. Patriae me miseret. Habes
responsum ad litteras, si non bonum, saltem
longum ad satietatem. Uxor et liberi ex
nobis salveant. Coniux et Gerlacus salvere
vos optant. Vale, mi Domine, et signifi-
ca quousque sit Typographus Leidensis in editione
operis progressus, Item an typus, an forma
an charta placeant? Raptiss. vt vides,
14. Jan. 1614. Festinat. in scribendo apud
Illust. D. excusa: et saluta Sluiskium.
Me nosti [etc.]
f. 63r
S. Iam fasciculum obsignaram, cum tuae
XI huius scriptae, ad me perferuntur.
Adiunctas statim per Gerlacum curaui.
Eppianas fratri Basilio curandas dedi.
Ad Rufum etsi scripsi iam ante, vti vi-
debis, tamen a te excitus nouas ad
eundem do, id continentes tantum
quod tu scribere me suades. De
servitute bene tu iudicas: prudenter
Gubernator: cui respondi. Tu
facies, quod petii. Si postrema
ad parentem pertinentia reperire non
potes, ego operam daturus sum, ut a
nobis summatim habeas, quod alias pro-
lixe habuisti. Caetera ex litteris prioribus.
Rursum Vale cum tuis quos saluto.
Datum vt supra.
f. 63v
Clarissimo Domino
Vb: Emmio
amico optimo et
Colendissimo.
Accepi 16 Ianuarii
1614
f. 64v
Clarissimo et praestan-
tissimo viro, Domino
Vbboni Emmio, Histo-
rico ac Historiarum
Professori apud Groning.
Eximio, amico suo
summe diligendo et
obseruando etc.
Accepi 16 Ianuarii 1614
Com. Enno se miscet causae quae est
inter Eibonem & Tidonem Cnyph. fa-
uens Eiboni.
Dat hac de re aculeatas
literas ad patrem Tidonis
Guilhelmum Cnyphu[m].
- Title
- Transcript
Part of Letter by Daniel Alting to Ubbo Emmius d.d. 14 January 1614