Transcript
Transcript
f. 57r
S. Clariss. et praestantiss. Domine:
Ego quidem altero, discessus mei a vobis die,
domum reuversus fui saluus; at dolui ab eo tempore
semper, quod non licuerit mihi diutius tecum
esse et de multis confabulari prolixius quod
in proximum congressum nostrum differendum video.
Relatio eo a me modo instituta fuit, vt omnibus
placuerit: Faxit Deus, vt eventus quoque
placeat. Ex Domini enim syndici litteris cognosces,
Comitem ad diem XI Januarii Comitia Nordae
indixisse. Qui locus, ob caussas non paucas, mul-
tis displicet. Ante biduum in aedibus Jodoci
Beninga conuentus eorum, qui Camarinam
nouam hanc mouent, habetus fuit, nil nisi
motus et minas spirantium. doleo Ub. Fol.
istis se hominibus admiscere. Bundenses transigere,
remotis aduocatis et Amama, coacti sunt.
Vectigal Haltense non continuator modo, sed
scribitur quoque a Domino, iure id summo a se exigi.
A nostris solutionem postulat, aut assignationem.
Amptmanno iniunctum vt aedes Cancellarij
relinquat, in alias migret. Sunt qui Wiardam
eas, alii qui pellicem inhabitaturam putent.
Valde enim dissolute nunc viuitur. Anabaptistis

f. 57v
Nordanis omnibus conuentibus sub poena 5000
Imperiat. dalerorum publice fuit interdictum,
At postquam in aula fuere, mandatum illud
reuocatum statim fuit. Nunc audimus nonas
leges vestiarias et sumptuarias esse sub incu-
de: secundum quas Agrariis erit vi-
uendum. Omnia ad nonas mutationes video com-
parata. De loco supplicii, erectione patibul[i],
eductione furum diu cum nostris disputatum.
Sed pacta nostris praesendentibus, omnes praefe-
cturae huius et Reideriae rustici, eo loco vbi
ciuitatis Iurisdictio desinit, adesse cum armis,
signis, tympanis et aliis coacti sunt: crucem
et scalas erigere: et facere omnia ad morem ve-
terem. Haec nunc fiunt: quid paulo post
futurum, breui videbimus.
Reuersus domum litteras a fratre Henrico inueni
et theses eiusdem pro gradu disputatas fe-
licissime. Exemplum quoque, ad vos transmis-
sum per syndicum. In litteris rogat tecum age-
re vt velim, vt opus coeptum quam citissime per-
ficiatur. Eas litteras rusum aliae subsecutae,
quas mitto legendas: et vna programma.
Johannes frater Uxorem quoque isthic duxit

f. 58r
Consulis Fettichii vnicam filiam et cum ea offici-
nam. Cuius rei nomine Deus sit benedictus.
De Comite quae quaesiueras et Crude[u]ero,
ex adiunctis Calendariis cognosces. Selnec
cerus anno 91 mense Iulio Embdam venit.
die 15 eiusdem Iulii censuram in cateche-
sin scripsit, et 16.to ad parentem mordacem
epistolam . Eae perlatae ad eundem 21.mo
27 autem die pater ad epistolam et cen-
suram erudite respondit: Misitque respon-
sum per Monetarios Fredeburgum: ex
qua arce Selneccerus sua miserat.
Dominus Gerhardus quando discesserit, in ca-
lendariis non reperio. Audio et scio anno
89 sub hyemem Embda discessisse: ad[]
90 sub ver primum vocatum et adductum
Casp: Velthusium: Danielem eodem anno
in augusto, ni fallor, surrogatum. De
die concionis funebris in obitum Comitissae
habitae, adiuncta te charta erudiet: quae
post fornacem inter laceras et puluere ob-
ductas chartas inuenta a me heri fuit,
cum libelli istius de coena auferendi causa

f. 58v
primo in musaeum ivissem. Chartas permultas
quas ibi video, praeter litteras et consilia, ex-
cutere hoc anno ob occupationes alias non possum.
Caeterum concio funebris etsi paucis verbis et,
vt videtur, perfunctorie concepta, ex nonnullis
tamen et operis forma apparet, optimam fuisse
neque nunc inutilem, si perfecta fuisset vel in
formam redacta. Tu nemini eam ostendes: propterea
quod videatur parenti displicuisse: alioquin fuisset
asservata rectius. Libellum de coena benigne
accipies: gratioremque habebis, quod parens isto
sit vsus, nonnullaque hinc inde ad marginem
notarit. Et si adhuc aliam ex bibliotheca ipsius
memoriam poscas, scribe tantum et habebis.
Reliqua ipsius iam plana sunt et melius vobis
nota, quam mihi. Tantum perfice: et si certum
fidumque latorem non habes, Gerlacum missurus
sum, vti inter nos conuenerat. Schultetus
non venit. Daniel primatum in consistorio pe-
tens, ita exceptus fuit, castigatusque tam acriter,
vt nunc quiescat. Interim non vult primarium
vocari, vel alicuius auctoritatis virum. Bogerman
num sunt qui vellent. Quid futurum, tua
prudentia facile colliget. De adventu
Gubernatoris vestri necdum audivi quicquam. Si quid
novarum apud vos rerum fiet, rogo vt

f. 59r
nobis aliquid impertias. Hospiti obiter tan-
tum locutus sum hactenus. quod miror.
Vesperi me ad coenam vocavit. Si mul-
tos, non venio; si paucos, ibo. amo enim
coloque virum illum. Hinthanus bis
in vrbe concionem habuit cum populi ap-
plausu. Suderhusanus obiit. Filius ves
ter, quem cum uxore saluto, si Heidelber
gam abeat, experietur fratres meos sibi
amicos et addictos. Aequum enim est
illos coniunctissime vivere, quorum parentes
fraterno amore fuere coniuncti.
D. Sibrandi responsum, si exeat in lucem,
a vobis exspecto. Comes Esenae est.
An ad electionis tempus venturus huc,
breui videbimus. Gerlaci Tiadonis frater di-
venditis omnibus, in urbe nunc vivit. Spi-
ram misit hominem, inhibitum petitum. Folc-
marus ab Horem arctiora mandata
sub poena banni obtinuit. In Westpha
lia miles nouus conscribitur. Schonebergius

f. 59v
quid Hagae et in Anglia obtenturus,
Dominus Conderus scripturus est. Dominus Hero
bene adhuc valet: et vxor eius quoque,
valetudini restituta. Tuam augeri ac
firmari tibi et tuis, ex animo Deum precor.
Bene vale, mi Domine, et Dominum Conde
rum cum Domino Castrichomio et Domino Bern-
hardo saluere ex me iube.
Raptim, vt vides, 15 Decembris 1613.
Piet. tuae observantiss.
Quem nosti

f. 60v
Clarissimo et Praestan-
tissimo D. Ub. Emmio,
Viro laudatissimo, et
Historiarum apud
Groninganos dignisso
Professori et amico
summe obseruando.
tissimo D. Ub. Emmio,
Viro laudatissimo, et
Historiarum apud
Groninganos dignisso
Professori et amico
summe obseruando.
- Title
- Transcript
Part of Letter by Daniel Alting to Ubbo Emmius d.d. 15 December 1613