Transcript
Transcript
f. 9r
Nuper literas [Domini P]ezelii, g[ene]roso domino Gubernatori inscriptas, ad
Ampl. tuam misi, & [ii]s epistolium [m]eum addidi. Spero recte curata esse.
Interea ante aliqu[ot d]ies sum monitus, ut significarem, quid acciderit
iis, an uenerint ad me ? an probe porro curatae ? an quid
ad eas responsum[?] Ego respondi, quod potui. Obsecro, ubi
commodum erit, ut [red]ditae ne istic sint, & an responsum expectari de-
beat, significare non graueris. Patriae meae uicem doleo.
De qua sp[er]o n[os bre]ui coram. Expectamus enim hic reditum uestrum
Vale, ampliss. & me commendatum tibi habe. Raptim die 24 Ianuarii
anno 1601. Groningae.
Ampl. tuae obs.
Vbbo Emm.
f. 9v
Amplissimo uiro, doctrina &
uirtute praestantissimo, domino Eber-
hardo Reidano, inclyto & gene-
roso Comiti Guilh. Lud. Nass.
a consiliis, domino suo colendo.
- Title
- Transcript
Part of Letter by Ubbo Emmius to Eberhardus Reidanus d.d. 24 January 1601