Transcript
Transcript
f. 97r
Gratissimam habui admirationem tuam de studio
iuvandi quamplurimos non solum praesentes sed & posteros
constantique animo in sufferendis doloris [?] huius [?] causa labo-
rib. Et precor Deum ut mentem huiusmodi
& constantiam sufficere mihi dignetur, ut eorum
merear
in numero inveniri queam, qui seruiendo aliis, & laborando consu-
mi potius, quam in silentio & ignavo otio, sibi con-
sulendo vitam transigere malunt.
Emdensia non dubito, quin perperam ad uos istuc per-
ferantur. Eorum nihil editum in vulgus aut ty-
pis excusum, nisi quantum historiae recentis Belgi-
cae author sane egregius , & gravis
sub Emanuelis Meterani nomine operi
emisit
suo prolixo quod Idiomate Germanico [?] edidit anno
superiore συντόμως comprehendit. Si quid
edetur seorsum, faciam ut habeas quamprimum.
Ego explicare non audeo ob pericula: alioquin labo-
ris me non taederet, dummodo tibi gratum facere
possem.
Causarum enim enarratio tanquam vulneris magni contrecta-
tio asperior habet quod merito hic reformidem.
- Title
- Transcript