Letter by Ubbo Emmius to Abel Coenders van Helpen d.d. 29 October 1613
Transcript
f.35r
S.P. Nobilissime, amplissime, praestantissime domine in ad-
mirationem me coniecerunt Ampl. tuae literae, quas hesterna
uespera accepi. Significant enim non ante facturum esse excu-
dendi initium typographum, quam omnes decades istic prae-
sentes habeat. Id uero conditionib. inter nos dictis, ac praeci-
puo contractus fundamento plane est contrarium. Nam ita
inter nos conuenit, ut operis in officina initium fuerit statim
a reditu typographi ex nundinis Francof. & ut in eum finem
ego primas decades editioni paratas ad id tempus praestarem,
ne essem in mora, caeteras quoque primum submitterem, excepta
sexta, quae ultima est, & nondum absoluta: de qua expresse
stipulatus sum, ne ante necesse mihi esset eam mittere, quam progressus
operis in officina id postularet, promisique in tempore, imo & ante
tempus etiam ea in parte me paratum futurum. Quorum nullum
est quod negari possit: nec dubium mihi est, quin omnium horum
memoriam teneat Ampl. tua, qua cum & praesens egi & per literas.
Atque hac lege, cum responsum per Ampl. tuam Haga accepissem, la-
borem eum recognoscendi priora iam edita, eademque ad editionem
nouam adornandi ac reliqua absoluendi denuo sum aggressus. Et
quod operam dedi summo studio huc usque, ne quid mihi, quo mi-
nus conuenta fierent, imputari merito posset: eramque sane porro
elaboraturus, ut promissi mei reliqua anteuerterem potius, quam pa-
terer ullo modo culpae aliquid in me haerere. Quartam decadem
iam ante complures dies Henrico nostro, tabellario huius reip., per-
f.35v
ferendam istuc dedi: Et quinta nunc mitti posset, nisi hoc nuncium
inexpectatum suspendere me destinatum compelleret. Cur enim festi-
nem, cum intra bimestre ad minimum ne initium quidem rei
in officina futurum uideam? possimque interea studiis aliis, ad quae
me animus impellit, & aliorum hortatus uocat tempus impendere?
Nam ad quantitatem totius operis quod attinet, & ad iudicium
de uoluminis forma ex quantitate sumendum, id etiam nunc ty-
pographo, quo minus opus inchoet in mora esse non potest. Ex
iis enim quae iam habet, totius magnitudinem facillime aestimauerit,
cum claris uerbis significauerim iamdudum, in hoc opere sex omnino
decades fore; quarum quatuor nunc accepit, duas reliquas si uolet,
tempestiue est accepturus, omnes inter se pares. Et his si ita ei
placuerit, in fine adiicietur descriptio totius Frisiae, quae decadem
unam est aequatura: atque ita uelut septem decadum totum uo-
lumen est futurum. Quae cum ita habeant etiam nunc ue-
hementer cognoscere desidero, quo animo typographus sit, ut
ego quoque istuc consilia mea referre possim. Quid si ille, uti
conuenit, etiam nunc rumpere moras, & rem inchoare uelit,
ego uicissim enitar, ut in tempore omnia sint parata. Rogo
igitur & obsecro, ut quam fieri potest ocyssime hac de re me fa-
ciatis certiorem. Feceritis mihi longe gratissimum. Vale uir
nobiliss. & mihi plurimum colendo. Saluta nobiliss. coniugem tuam
& liberos. Raptim Groningae 29 Octob. anno aerae Chr. 1613.
Ampl. tuae obseruantiss. Vbbo Emm.
- Title
- Letter by Ubbo Emmius to Abel Coenders van Helpen d.d. 29 October 1613
- Keeper
- University of Groningen Library
- Sender
- Emmius, Ubbo, 1547-1625
- Recipient
- Coenders van Helpen, Abel, 1564-1629
- Location
- Groningen
- Date
- 1613-10-29
- Language
- Latin
- Identifier
- uklu EMMIUS (35)
- Copyright
- © University of Groningen Library
- Permission
- Free use for non-commercial purposes. In publications, "University of Groningen Library, Special Collections" must be mentioned as source.
- Item sets
- The Letters of Ubbo Emmius
Part of Letter by Ubbo Emmius to Abel Coenders van Helpen d.d. 29 October 1613