Letter by Ubbo Emmius to Daniel Alting (?) d.d. 29 October 1613
Transcript
f. 36r
Salutem plurimam. Solitum hoc parti meae aduersae, tergiuersari. Lucrosum hoc ei, quae litem alit pecunia mea contra me.
Vrgenda igitur, ut respondeat et faciat, quod uiro facere tenetur. Scribo hac de re ad Dominum Eppium. Rogo ut
literas cures ad eum perferri per procuratorem nostrum. Promisit studium suum praesens. Et
confido promisto non defuturum. Iudicium meum de pietate Hollandiae quaeris. Dicam libere.
Pessima causa speciosissimae & ingeniosissimae, atque ornatissimae defensa est. Factum hic a Grotio
idem, quod fecit Isocrates cum laudauit tyrannidem Busiridis, sed consilio deteriore. Nam is in
argento famoso ac uetere lusit, ut uim eloquentiae ostenderat: hic in re maxima et praesente
serio egit, bellum gerens cum conscientia sua. Nam aliud eum de controuersia hac sensisse dudum,
ipse quoque ex colloquio cum eo, cum hac Emdam transiret, cognoui. O vanitatem. Doleo ex animo,
tantum ingenium, tantam eruditionem, tantam eloquentiam, tam male collocari. Speraueram
certo meliora. Haec libere et aperte in sinu tuo. Rogo ut tibi habes soli, ne mihi propalata sint
detrimento: quod facile nunc posset accidere propter negotium quod mihi est cum typographo
Leidensi, eo loco ubi Grotius rogum tenet. Quapropter Vulcano lecta. Vale. Saluta salutandos.
Gronningae raptim 29 Octob. 1613
E.T. obseruantissimus
et manu notus.
- Title
- Letter by Ubbo Emmius to Daniel Alting (?) d.d. 29 October 1613
- Keeper
- University of Groningen Library
- Sender
- Emmius, Ubbo, 1547-1625
- Recipient
- Alting, Daniel, 1575-1618 (?)
- Location
- Groningen
- Date
- 1613-10-29
- Language
- Latin
- Identifier
- uklu EMMIUS (36)
- Copyright
- © University of Groningen Library
- Permission
- Free use for non-commercial purposes. In publications, "University of Groningen Library, Special Collections" must be mentioned as source.
- Item sets
- The Letters of Ubbo Emmius
Part of Letter by Ubbo Emmius to Daniel Alting (?) d.d. 29 October 1613