Letter by Daniel Alting to Ubbo Emmius d.d. 18 January 1614
Transcript
f.65r
S. Die Sabbathi nouum rursum ad te literarum fasciculum
dedi per tabellionem ordinarium. Quem spero recte,
et quidem in tempore esse redditum. De quo tuas ex-
specto. Nunc significo Com. die eodem venisse
huc et haerere etiamnum. Et quia ex senatu
neminem ad se venire jussit, de aduentus sco-
po necdum mihi constat. De Comitijs scripsit,
aut scripturus est D. Althusius, qui hodie ad
ea cum collegis redijt. D. Amama a dua-
bus praefecturis, Grethana nempe et Emdana
est restitutus. Quid facturae caeterae, tempus
dabit. Comes suam pecuniam anxie exigit,
at de abrogat. Vectigalis ne mutit quidem.
D. Danieli concessum a senatu, ut in ae-
des paternas migret. Ex senatu et
Praesbyterio mittentur Northornam, qui
Menconem istum audiant: post inducum,
ut hic quoque se audiri sinat.
f.65v
Venit heri Hamburgensis tabellio, et cum eo
et litteris, quas portauit, nuncium; Brunsvicen-
ses novem ex primoribus, et rei, contra prin-
cipem gestae, ductoribus, manu Carnificis de-
collari curasse. Unum adhuc quaerere in
Urbe latitantem. Quae tragoedia sane
in aula gaudium peperit, vicinis horrorem
incussit. Nam Bremenses moti ea, murmu-
rare quoque contra senatum incipiunt:
Cui propositum a civibus, caueant diligenter ne extraneis
foederibus se misceant. Scribitur quoque
Danum magis magisque caussas quaerire in
Hamburgenses insurgendi. Ita in vicinia
omnia ad motus spectant. De quibus
rogo ut quamprimum magnum illum
amicum nostrum certiorem reddas. Illa
quae ad morbum et sequentia patris per-
tinent, proxime missurus sum.
f.66r
Eppianas, huic nuncio Wesaliensi ante meum
ex curia reditum, Uxor tradiderat. alioqui eas [] inclusissem hisce: Nunc Hospitis in-
cludo, ab eodem ad me allatas. Turbo noster
sibimet ipsi, ut Turdus, malum cacat.
Haec valde festinanter, non licuit re-
legere. Ignosce: et vale cum
tuis, quos amanter saluto.
Emdae 18 Jan. 1614
Tui observantissimi.
Quem nosti []
f.66v
Dem Erentuesten und
hochgelerden hers Vbboni
Emmen Professoren
der Scholen tho Gronin-
gen, in des hers Rectors
behuesunge int broer Cloester
tho bestellen,
Groningen
Accepi 19 Ianuaarij 1614
D. Althusius Marienhovam ad comitia redijt.
D. Amama a duabus praefecturis
Grethana et Emdana
est restitutus
Com. Enno Emdam uenit.
- Title
- Letter by Daniel Alting to Ubbo Emmius d.d. 18 January 1614
- Keeper
- University of Groningen Library
- Sender
- Alting, Daniel, 1575-1618
- Recipient
- Emmius, Ubbo, 1547-1625
- Location
- Emden
- Date
- 1614-01-18
- Language
- Latin
- Identifier
- uklu EMMIUS (65/66)
- Copyright
- © University of Groningen Library
- Permission
- Free use for non-commercial purposes. In publications, "University of Groningen Library, Special Collections" must be mentioned as source.
- Item sets
- The Letters of Ubbo Emmius
Part of Letter by Daniel Alting to Ubbo Emmius d.d. 18 January 1614