Habes en testimonium quod petiisti. In quo tantum momenti inerit, quantum tu vivendo agendoque bono ei adiicies Sed vide apud Oldenburgicos ne eo nitaris apud quos in magna scilicet sum gratia sum ob no- bilem dominum tuum & generosum fratrem eius a quibus calamum meum conductum sibi som- niant, inopissimi homines. Quae cum legunt iidem illi tui in pagellis publice in me edi- tis, si modo legunt, credo eos risum tenere non posse. Ego λοιδορίας hominum male feriatorum, nimium vanas futiles cum vana futilissima reprehensione scriptorum meorum contemno, quanquam sicas aut alia huiusmodi non obscure mihi minitentur. Deus enim rector summus sine cuius voluntate possunt nihil. Et convitiatores boni sibi plus nocent quam mihi. Tibi faelix iter precor. Vale ipsis Calend. Iunii anno 1600