Transcript
Transcript
f.165r
Pridie Cal. prolixas tuas accepi. quarum argumentum triste quidem
ob inconstantiam rerum, de quibus agunt; lectio tamen grata fuit, non soli
mihi, sed et aliis, quibus illas tuo permissu recitaui, propter constantissimam
beneuolentiam viri optimi, cuius meministi. Pollicentur omnes silentium
debitum. praestituros confido. Caeterum nauem hanc ita aula impellit, vt nisi
alium emittat ventum more solito, vix remorari se passura sit. Heri Esenâ a
legatis nostris venere literae plenissimae spei. Die Sabbathi quum serius venirent,
mox apertis portis intromissi sunt. En benignitatem. Postero et die lunae ad
colloquium admissi. Omnia plena mellis. De recuperanda neutralitate terra marique
nemo magis solicitus Comite, quia agnoscit Emdanam salute positam in ea.
Sed vereri se nudis literis rem consequi non posse, ac proinde legatione opus esse.
Tamen si nostri putent, literas sufficere, licere illis dictare quales velint, se
confirmaturum, quod exhibituri ipsi. Sumptus legationis si metuant, se permissurum,
ut ex aerario publico petantur. Ecce oleum infusum ardenti camino nostro.
Rogatus vt pro reliquis controuersis summam 80000 Imper. dal. acceptaret, quo
semel omnis materia discordiarum tollatur, respondit, se pecuniam non curare, neque
sibi venalia esse regalia, velle se ea, quae a maioribus accepit, posteris integra relinque-
re: nostros iudicem municipalem admittere debere, et mulctas debitas non detinere.
neque asylum
dare rebellibus
quales Suderhu-
sani et alii.
Ita ad Senatum consulem rescripsisse audio: collegam vero senatorem etiam in hac parte
Comitis propensam voluntatem praedicare cum aliis, in literis priuatis. Omnia secunda
videntur, idque eo magis, quod amnestiae publicationem per agrum vniuersum promittat.
Haec Esenâ scripta et acta, quibus Frantzius ex arce Berumana reuocatus interfuit.
Quae Nordâ allata, haec sunt. Comes Ordinibus congregatis scripto responderat, neque
vtile neque necesse est, vt cum fratribus transigerent, se censum furnarium ad eos
placandos collaturum.
Verum nequaquam
satis futurum eum,
proinde aut arces
oppignorandas
sibi, aut praecla-
rum augumentum
a subditis expec-
tandum.
At subsequutus Frantzius aliam cantilenam cecinit. Egit cum
singulis seorsim, etiam cum Emdensibus. Summa fuit magnam summam censui
furnario adiiciendam esse, si velint declinare indignationem poscentium Comitum.
Quod vt Emdensibus persuaderet, petiuit argumentum ab illa Helena, quae Emdam
pessundabit, nimirum neutralitatem sine fauore istorum Comitum recuperari non posse:
at iis pacatis, non opus fore molestiis aut sumptibus magnis. Satius ergo esse horum
benignitatem redimere, quam alibi impensas facere. Nobilitas vacillare ceperat, imo suaserat
dandum esse, rustici minis territi mendicantium, eodem inclinarant: nostris non voluntas, at
facultas concedendi defuit. Misere igitur celerem nuncium, qui haec nunciaret, et potestatem
referret, idque sine mora, quia Frantzius addiderat, legatos Esenses absente se expediri
non posse, se autem non rediturum antequam finem habeat Nordana actio. Ita vnda
pellit vndam. Senatus his acceptis XL viros conuocat, qui re deliberata responderunt,
f.165v
ciuitatem nihil polliceri multo minus praestare posse hoc tempore. Verum si Comes
aerarium constituat, neutralitatem procuret integram, deinceps se facturos, quod
fideles subditos decebit. Displicuit id aliquibus in Senatu, qui facile efficient, vt
secundo vrgeantur nostri, atque ita nouis promissis grauetur ciuitas. Hoc meum
praesagium. Adsignatores nullo responso dignatus est Comes. Frantzius
Iodoco Beningae Nordae agenti ex arce Berumana scripsit paucis, ea, quae a Comite
postulassent, partim contra, partim praeter commissionem eorum postulata esse:
nolle Comitem exactiones suas e manibus deponere, antequam militibus suis satisfactum
fuerit. Illorum igitur esse excogitare media et ordinem pecuniae colligendae, eumque
Comitis arbitrio permittere, quo facto Comitem sententiam declaraturum.
Vide quo loco habeat decreta ordinum toties et a Caesare, et a Commissariis compro-
bata.
De ordinum militibus dimittendis in actione Esensi ipse Comes velut aliud agens
mussitarat, se ferre eos in vrbe posse, neque sua referre, maneant an educantur,
at vereri, se neutralitatem pro ciuitate non obtenturum, quamdiu isti in illa sint.
Hoc se mouere, vt ipsi Emdenses rem expendant, et quid e re sua futurum cogitent.
Reuersis legatis, prima erit deliberatio de solicitandis Ordinibus, vt euocare suos
velint. Nam vt ipsis insciis exire iubeant, vetat aequitas et indignationis metus.
Hic velim ordines praemoneri, vt prudenter trahant tempus, quod commode poterunt,
absque detrimento nostro. Poterunt sciscitari, an Comes militem dimiserit? an aerarium
alendo praesidio Emdano satis instructum? an praesidium vrbanum ea conditione seruare
in posterum velint, quam receperunt? denique de debitis hospitiorum possunt quaestio-
nem instituere, quae hoc anni tempore aliquot septimanas requirat. Interea videbimus,
quid datura noua Senatus electio, et alia se manifestabunt, nondum nota.
Velim de his te cum amico, de quo ante, conferre, et in tempore praemonere amicos
Hagenses, ne praecipitanter et ipsi agant.
Porro nacti sumus exemplum renuntiationis Sueticae, qua Polono valedicunt.
Eius vellemus plura exemplaria extare. Si censeas vtile, age per interpositam personam,
vt mox praelo subiiciatur, et emendate exeat, absque vlla mutatione vel loci vel tempo-
ris. Precium typographo debitum hinc mittetur, si succedat. Exempla si centum et
quinquaginta habeamus, suppetent nobis. Opere peracto, velim inueniri posse, qui
ephimerides circumfert, ipsique exemplaria donari, vt hic diuulgaret. De his cogita.
Si non videtur consultum, remitte exemplar, vt denuo restituam. Vale, mi frater, et
saluta tuos et vicinum sobrinum meis verbis. Raptim 3 Decemb.
T. quem nosti.
f.166v
Dem hochgelerden
hern Vbbo Emmen
Rectori der Scholen
tho
Groningen
N.B.
Accepi 7 Decembris
1606
Scripte 3 Decemb.
- Titel
- Transcript
Onderdeel van Letter by Menso Alting to Ubbo Emmius d.d. 3 December 1606