Transcript
Transcript
f.37r
Dn. Abelo Coenders
Quam uellem cum Ampl. tua hic loqui mihi licuisse
Sed hoc partim occupationes tuae, partim meae, partim
etiam id, quod sperarem unam adhuc noctem uos nobiscum
mansuros, impediuere.Quae de patriae causa ex nobilissimo fratre tuo
cognoui non parum mihi displicuere.
Cur enim uerum non fate
ar? Nec possum sentire aliter quam rationes firmae
certae euidentes cogunt, quas exponere promptum,
si quis audire uelit. Nec hic mouere me po
test magnorum autoritas. Quod enim uerum certe
scio, quomodo propter alios aliud dicentes falsum
credam? Certa autem mihi rest est, non alium
nunc Comitis animum esse de seruandis pactis quae
iniit aut initurus est cum subditis suis quam fuit antehac
semper: Enim Quod nunc talem se fert, tamque
liberaliter promittit, id non aliunde est, quam quod sic facto
opus nunc esse existimet. Et nouit intima nostra, etiam uitia
tenetque quod sperandum timendumque sibi sit a nobis.
Sane insigne caput assecurationis ut uocant, & magni
momenti ut illustres nostri Ord. uindices
sint pactorum, uiolantemque partem coerceant: sed hoc
modo, si id sit cum aliis: sin solum, pene nullum.
Alia nunc ratio est, ac erat anno 1602 Mutata fere
f.37v
omnia. Quae ut ego non ignoro, ita multo plenius nouit
Ampl. tua. Et praeter haec an existimamus non ex
pendere Comitem, quantum sibi profuerit proximis annis potens regis gratia?
imprimis tum, cum illustrium ordinum denunciatio ipsum terruis
set? & nunc si quid acciderit simile deinceps, quid
de eodem sibi sit sperandum? Vbi quid contra pac
ta committet, parata habebit semper ad eludendam uin
dictam, uanarum excusationum plena tota plaustra. Et
sensim aget gradatimque procedens
cum tempore conuellet omnia. Interim qui in agro aut
locis non munitis sedem habent homines boni & bene de
patria meriti, ac causae Belgicae amicissimi, in summo
uersabuntur periculo,
Denique pestis ante fores, si is cursus tenebitur
Haec sententia mea. Interea non nescio ex malis duob. propositis
minus eligendum Sed tamen res docebit, omnia ad trans
actionem hinc fere difficiliora: nec solum sub
ditis id male cessurum sed ipsi quoque
Comiti. Maluissem de his coram Fecissem liberius
& apertius, & causas ostendissem infallibiles, cur de animo
Comitis, quod primum dixi, sic sentiam. Nam conceptas
accuratius habebam. Nunc quod coram datum non
est, per epistolam hanc facio, sed strictim tantum, & in
parte, ut me Ampl. tuae aperirem. In quo si peccatum a me
est, ueniam rogo. Impulit me amor patriae, & fi
ducia beneuolentiae caritatisque tuae sincerae erga me
Per quam etiam obsecro, ut lecta haec aboleas statim, aut
dn. Dulmensi nostro tradas cum fide remittenda ad me.
- Titel
- Transcript
Onderdeel van Letter by Ubbo Emmius to Abel Coenders van Helpen d.d. 1611