Transcript
Transcript
f.90 r
Ioanni Amelingio
Quid haec, quae audio? quo nunc ille se
incitat tam immature? quam se conspiciendum
praebet oblitus personae suae? Eane ex
citare ueterno uestros non possunt, oculosque iis
aperire? Si non possunt, sine sensu eos
esse necesse est, atque insuperabili stupore sepul
tos. Ego diuini fauoris argumentum
hoc habeo uolentis seruare hos
pitium Ecclesiae. Nam occaecatum arbi
tror praeter omnem prudentiae callidae & uer
sutae rationem, sic agentem, ut
sine cura dormientes exsuscitet, &
se patefa
ciat ante tempus. Idque eo magis adducor ut credam
quod sciam Baldoensem illum Christum, cuius
sectatorib. erudiendum se praebere familiaritas
& consuetudo demonstrare, tanquam summum
praeceptum sapientiae suae commendare disci
pulis, adeoque ex spiritu suo pro autoritate in iu.. prae
cipere datt se nicht all tho fro sullen vthkiken
Ioanni Amelingio &
D. Dothiae Wiardae Synd.
- Titel
- Transcript
Onderdeel van Letter by Ubbo Emmius to Johannes Ameling and Dothias Wiarda