Transcript
Transcript
f.24r
Atque haec argumenta si infirmiora
alicui uideri possint, nec sufficientia, quae possessioni Comitis &
iam confirmatae consuetudini opponantur,(1) ei hoc expendendum commit-
timus, primum quod Comes iam aliquot per annos curiam plane in
potestate sua habuerit, Senatu toto in solius suis uerbis iurato; nec
dubium sit, quin qui praeter seruitutem suorum iam dudum nihil specta-
rit, ea quae potissimum sibi obesse possent, tempestiue amoueuerit ac subduxerit,
praesertim querelis ciuium de restituenda libertate uelut admo-
nitus; ne quid dicatur de eo, quod uulgo fertur, & fidem quoque apud
aulae fautores habet, Edsardum seniorem ob tumultum quendam anno
1499 nonnulla iam tum e curia abstulisse: Deinde quod non
minus neget Comes iura optima totius agri, & ea prope cuncta pe-
de detentum per uarias artes in seruitutem uerterit, eoque iam progressus
sit, ut si quis uel reliquiarum moris & iuris pris-
tini mentionem facere ausit, eum laesae maiestatis reum existimet, cum-
tamen agri iura optima ab imperatorib. collata, a maiorib. per ma-
nus tradita, totque saeculis usitata, a Friderico quoque imp., dum feu-
dum Ulrico primo Comiti conferret, diligenti cautione munita, tam
sint certa & manifesta quam quae certissima & manifestissima: quid
mirum igitur, si eodem modo cum civitate agat? Et quam putidum,
quod ex praescriptione, nullo fundamento nixa aulici conantur
opponere?
[Quae ipsa quoque si parum firma forte uideantur,
quae tamen nos firmissima iudicamus, imo etiam
planum si sit, non habuisse quondam Emdanos priuilegia haec, quae iam
quaeruntur, proptereane iniquum esse uidebitur, cum fortuna crescente priui-
legiis quoque eos augeri, nec ullo iam gaudere iure, quo non usi sint
cum essent adhuc in fortuna tenui & angusta? quo posito nec Emda unquam
ex minimo pago aut piscatorum primis tuguriis illic fixis oppidum
nec urbium magna multitudo quae iam celebres & amplae sunt ex
humillima conditione eiusmodi, quales iam sunt, urbes extitissent.]
(1) In margine:
(quae tamen nos &
maxime firma,
indubitataque, & pro-
bando proposito nostro
sufficientia iudicamus,)
f.24v
Postremo hoc melius sic.
Si deficiant maxime argumenta ad probandum hoc ius Emd. imo si constet,
non habuisse Emdenses priuilegium illud, de quo quaeritur, tamen nihil
aequius esse potest quam ut hoc iis nunc tribuatur, imo ratio & res
praesens prorsus ita poscunt.
Aequitas demonstratur non solum ex eo quod
imperator sanxerit, ut oppida & communitates eligant iudices
& magistratos suos, idque rationabile & aequum esse dixerit, idemque
omnes politicae disciplinae periti confirment, sed etiam quod rationi
consonum sit, ut cum augmento fortunae iura quoque & priuilegia
ut hominum singulorum familiarumque, sic etiam communi-
tatum & oppidorum crescant. Quo certo propter euidentiam aequi-
tatis, & in hac re consentiens iudicium mortalium, nihil
est in ipso usu in rebus humanis frequentius, nihil magis a com-
muni consuetudine probatum. Argumenta sunt tot urbes illustres
ab humillima conditione & nullis priuilegiis paulatim cum
fortunae incremento ad amplissima iura ac priuilegia prouectae:
cuiusmodi sunt omnes in litore maris Baltici, & quae iam in Belgio
primum locum tenent, quaeque illustres sunt per Germaniam: item
tot homines & familiae ab obscuris cum re aucta in illustrem
locum & statum progressae. Exemplo sit ipsa urbs Emda
quae hoc modo ex uili pago, ut pleraeque ciuitates in primo
ortu suo, adeoque ex piscatorum tuguriis illic primam fixis
oppidi formam, atque ordinem Consulum & Senatus accepit. Exem-
plo sit etiam ipsa Comitum nostrorum familia, quae si praeter ius
illud, quod habuit ante ducentos annos, habere iam nihil iubea-
tur, quanta se iniuria affici putabit?
Quam enormis igitur iniquitas , non solum nihil amplius iam con-
cedere ciuitati Emdanae in hac ipsius tam ampla et illustri for-
tuna, in tanto rerum omnium incremento, quam quod habuit quon-
f.25r
dam, cum oppiduli nomen propter auctam adhuc fortunam uix tueretur,
sed etiam quod habuit olim id etiam coarctare, ne dicamus pror-
sus eripere? Quod tamen adeo manifestum est fieri a Comite, ut
negari non possit. Conferatur enim status ille Senatus ac ciuitatis
qui tunc fuit, cum missa amplissima legatio est
ad imperatorem Maximil. anno 1494 de priuilegio nauigationis
in Amaso, in qua nulla Comitum mentio, & cum idem Imp. anno
proximo scriberet, Datt Ihre Maiest., dersuluigen und des Rycks
leuen getrouwen borgemeistern und Raedt, Ihrer Maiestaet und des
hilligen Rikes Stadt Emden, under den Chraven tho Ostfrieslandt
gelegen, um öhre demodige bede, ock der getrouwen densten willen
so sie öhrer Maiest. vorfaren, ock ihre Maiest. sulvest und den Rycke
willichlick gedaen etc. ille inquam status conferatur, cum statu tem-
poris proxime elapsi, quo Senatus tantum in uerba Comitis iuratus
& nullo se sacramento obligatum ciuitati palam professus, tantumque a
solo Comitis nutu pendens, ne minima quidem in re quicquam sine ex-
presso Comitis mandato, imo sine nomine Comitis praelato ausus fuit;
item conditio illa, quando Comites ad Senatum scribere tanquam ad amicos
& ab eo petere ac rogare, non autem tanquam ad ministros aut servos,
& ei praecipere & mandare solent, cum conditione Senatus nupera\
comparetur, quantum uidebitur a iure pristino esse diminutum?
Ratio uero numquid non poscit, ut reb. ciuitatis in tantum
modum adauctis, in hominum numero, in negociorum ac negociatio-
rum multitudine & magnitudine, in opum affluentium copia,
accuratior iam administrandae ciuitatis ratio ac ordo, quam fuit hac-
tenus, instituatur. Quod cum neglectum aliquandiu sit, aut
a Comite inhibitum, dum omnia ad nutum auarae ac cupidae aulae,
saepe etiam rerum, quae aguntur, imperitae diriguntur, quantam id
confusionem reb. dederit, quantas perplexitates, difficultates, incommo-
da pepererit, quam iniqua & iniusta secum traxerit, quas offen-
siones, turbas dissidia, pericula conciliarit, est ob oculos. Et est hic
eiusce rei proprius fructus, quo iam non minus Comes ipse, quam
f.25v
tota ciuitas, omnesque adeo subditi ingemiscunt. Quo certe carere
potuissent omnes, potuisset quoque hac molestia carere imperator,
si iustissimo postulato ciuitatis, ante aliquot annos, cum initia
fructus se primum proderent, Comes morem gessisset.
Denique res praesens, ut aliter fiat, iam nullo modo patitur.
Nam si status ciuitatis debeat esse saluus, si ciuium corpora &
fortunae tutae & periculis praesentissimis exemptae contra uim & insi-
dias infensissimae & in corde iram condentis aulae, non
minus hoc de Senatu, quam de exarmatione arcis & coniunctione
Valderae cum reliqua ciuitate, necessarium iam est. Nam Senatus a
Comite datus & in verba eius iuratus quid erit aliud quam
uiua arx ac munitio, ciuitatis ceruicib. perpetuo imminens?
Quid ille non ad nutum aulae? qui etiam sacramenti religione,(2)
Et quidem hoc ut obtineatur tanto iam aequius quoque est, quod Comes,
ut in hanc conditionem res deueniret, ipse sua culpa commiserit,
& huc omnino ciuitatem de salute sua merito sollicitam pene
inuitam ac ineuitabili necessitate constrictam descendere coegerit.
Anno 1595 scriptum.
(2) In margine:
qua obstrictus Comiti sit,
si quid enorme patrabit,
excusare se & tueri au-
debit.
- Titel
- Transcript
Onderdeel van Letter by Ubbo Emmius to the Emden Magistrate (?) d.d. June 1595