Transcript
Transcript
Heri cognoui senatorem te rursus esse desig-
natum, hodie Consulem, quod mihi praesagiebat
animus, ut ex epistolio meo priore potuisti cog-
noscere. Honorem nouum tibi gratulor, quem con-
fido reip. futurum utilem, & scio morsurum & tor-
turum esse animos inuidorum: in quib. sunt, ut in-
tellexi, qui minime omnium debebant. Habebis fidum tibi
astitem in gerenda rep. senatorem D. Huningan.
f.17r
Per amicitiam nostram etiam atque etiam te rogo, ut morae in faciendo officio
quam patria mihi iniunxit, cui poscenti denegare operam meam non potui, ignos
cas. Perlegi omnia diligenter, & pleraque relegi, Sed de quib. monendum te
putaui, ea adhuc in chartam coniicere non potui. Faciam nunc quamprimum,
Deo uolente, & cum iis tua remittam. Occupationes meae tam continuae
fuere proximis septimanis, ut ne scribere quidem ad te mihi licue-
rit: quod miratum te esse puto. Ego quoque a te iam diu nihil accepi, nec de
te. Nos mediocriter nunc omnes ualemus. Plura non possum. Vale. Salu
ta uxorem & liberos, & Ecclesiae ministros. Raptim 15 Decemb. 1609.
Groningae
Tuus Vbbo Emm.
Oro ut clariss. dn. D. Gellium Hill.
ex me officiose salutes.
Perendie nuptias celebrabimus D. Huesmanni
cum filia Quaestoris.
Patriae meae ordines omnes unaminiter
& constanter recusarunt restituere loca occu
pata ante confectam transactionem, quanquam ue-
hementer id urserint Ordines nostri, etiam
additis minis. Nunc agitur de iisdem lo
cis fidei Ordinum nostrorum, depositi instar,
committendis, donec periculum fiat de trans
actione. Sed nec de eo ob conditiones
annexas hactenus consensus iniri potuit.
Supererat aliquid temporis. Ideo haec addenda
putaui. De coniuratione Gallica sine
dubio istic audistis. Stratagema Satanae.
f.17v
Clarissimo uiro, dn. Nicolao
Mulerio Medicinae Doctori
& Scholae Leowerdianae Gym
nasiarchae, amico suo plu-
rimum colendo
[Leeuwa]rden
- Titel
- Transcript
Onderdeel van Letter by Ubbo Emmius to Nicolaus Mulerius d.d. 15 December 1609