Transcript
Transcript
f.14r
En & tertias priorib. additas. Nam praeter expectationem tardata est prio-
rum transmissio propterea quod Cnopius expedire hic prima vespera negocium
non potuerit, atque interea dum praestolatur, ut coeat collegium, cognouerit
cohortem suam Leoardia huc aduentare, & Delfsilam mitti. Ita periit ille dies
hesternus totus, quo praeter cohortem eius duas alias audio in hanc urbem uenis
se. Id eriget animos Emdensium. Cnopius, ut notaui in priori epistolio,
extrema mandatorum suorum toti collegio nostro non aperuit: tantum de nauibus
retulit & cohortib. in proximis castellis collocandis, quae erectiores redderent
vicinos & in omnem euentum, si res posceret, ferendis tempestiue auxiliis possent
esse paratae: addiditque aliquid oblique de imperio in cohortes sibi permit-
tendo: Caetera tacuit monitus a nobis: interea tota res uni atque alteri ex
collegio reuelata. Affirmat Cnopius atque hoc uoluit suis uerbis ad uos perscri
bi, sibi a Comite Oldenb. in reditu memoratum, e Caesarianis alterum in colloquio
cum eodem Old. dixisse, quoniam fluctuet ciuitas Emd. ut non facile a Comite
suo haberi in obsequio possit, in hoc rerum statu praestare, ut ea in potestatem
Alberti ad tempus, quod frater Caesaris sit, potius quam Ordinum, ueniat. NOTA.
Ego satis intelligo me memet magnis periculis subiicere scribendis his literis
qui fortunas meas omnes illic in patria & maxime in agro locatas habeo: Et
non nescio, nobiliss. dn. Alb. cognatum tuum meum nomen expressisse in epistola sua
ad nobiliss. aduocatum Holl. Barneueld. Quare etiam atque etiam te obsecro, ut
hoc apud hunc eundem effectum des, ne in collegio Ord. publice nomen meum
aperiat: item ut Ampl. tua similiter ubique parcere eidem nomini meo,
& quantum res sinit, periculo meo consulere non graueris. Raptim
die 13 Maii, prima luce. Ampl. tuae obs.
quem nosti
Communica haec cum dn. Dulmensi
f.14v
Nobilissimo & amplissimo
viro dn. Abeli Coenders
ab Helpen etc. amico suo
colendo
- Titel
- Transcript
Onderdeel van Letter by Ubbo Emmius to Abel Coenders van Helpen d.d. 13 May 1602