Transcript
Transcript
f.11r
Eadem hora & tuas accepi literas, Nobilissime & ampliss. domine
quas per cognatum cognominem ad me misisti, & Cnopius centurio
ex Germania reuersus ad me uenit. Is de reb. patriae meae &
de itinere suo uaria mecum locutus, tandem enixe me rogauit,
ut sequentia ad aliquem autoritate praeditum, Hagae morantem, per
quem Ordinib. generalib. & Senatui ordinum porro exponi
& communicari possent, uellem perscribere. Primum questus est
multis uerbis, ualde infeliciter sibi negocium colligendorum militum de
mandatum cessisse, propterea quod diuersorum principum aliorum auspi-
ciis per totam illam oram Germ. miles scriberetur, omnesque qui militandi
animum haberent, amplissima quaeque, quae offerebantur, stipendia seque
rentur, multi etiam, pecunia ab ipso accepta, tamen largioris lucri
cupidine illecti clam fuga se subduxissent, atque ita ingens pecu-
niae dispendium cum magno suarum rerum detrimento se fecisse: sperare
sarciendo detrimento ex aequo & bono remp. secum acturam. Deinde
ostendit, Emdam cum redisset, omnia se invenisse periculi praesentissimi
plena, imo in acie discriminis posita: Eam ob rem, & quidem ab
optimis quibusque multis precib. exoratum substitisse se istic per quatridu
um: interea uix summa contentione optimorum & fidis
simorum, fluctuantib. & vacillantib. plurimorum, etiam multorum
non malorum animis, multis quoque obnitentib. grauiter, effectum
esse, ut senatus nomine, & sub sigillo eiusdem, darentur sibi lite-
rae fidei, quas vocant, patentes quidem ad deputatos prouin
ciae huius nostrae ac Frisiae Occid. obsignatae autem ad Ordines
generales, eiusdem omnino argumenti, quae nunc simul cum
his meis istuc ad uos ueniunt: Argumentum earum est (nam
legi patentes, quas hoc momento exhibet Deputatis nostris)
in mandatis quaedam data Cnopio & fidei eius commissa, quae char
tis committi recte non possint, apud Dn. Ordines expediunda: rogare
enixe mandantes, ut ipsi tantundem in his fidei iidem domini Ordines ad-
hibere uelint, ac sibi praesentib. & coram petentib. sint adhibituri.
Mandata vero suae fidei commissa ait esse haec, ut uerbis Senatus
& ciuitatis petat ab illustrissimis & ampliss. dominis Ordinib. ut
f.11v
naves bellicae sine mora mittantur in Amasum & uada uici-
na, ad animandos Emdenses, & occludendos omnes portus regionis,
utque mandetur praefectis nauium, nequid omnino importari in
portus aut litora sinant: Deinde ut celeriter in proxima cas
tella Delfzilanum & Reidanum cohortes quinque aut sex aut septem
aut quot omnino placebit dominis Ordinib. mittantur, & in his
imprimis cohors ipsius Cnopii. Praeterea ut Cnopio in omnes
praefectos harum cohortium & ipsas cohortes supremum imperium de-
tur, eidemque Cnopio permittatur, prima quaque occasione commoda
cohortes Amasum transuehere, & in suburbia ducere: quod si
factum fuerit, haud incertas rationes esse, sine impedimento
ac periculo eas optimorum studio & fide in urbem introducendi:
sic cuncta sine dubio in tuto fore, ut nec ex urbe nec ex agro
quicquam periculi sit prouinciis foederatis in posterum metuendum. Haec fe-
re mandatorum summa. Quae puto complecti ea, quae illus
trissimi domini Ordines a se peti ac rogari voluerunt. Quae
si probata admissaque ab Ordinib. fuerint, rogat idem Cnopi
us, ut non grauentur iidem illust. domini Ordines per hominem idone-
um bis mille daleros in usus necessarios rei gerendae quam celerri
me ad se mittere, quos Emdani (sic enim sibi cum iis comparatum) cum
reliquis debitis promptissime sint refusuri: sed nihil magis
necessarium in omnibus his quam celeritatem, propter uarias artes Comitis
& eorum, qui ei student, quibus quotidie oppugnantur studia & consilia bono-
rum, & propter instabile vulgus in dies & horas animos alter-
nans, non satis cautum contra astus. Atque ideo, quod festi-
natione ob periculum sit opus, ostendit idem, se ipsum Hagam
non ire, sed literas fidei istuc mittere, ne eundo & redeundo
tempus pereat, & casus aliquis accidat ciuitati Emd. ineluctabi-
lis. Ego licet rem mihi periculosam intelligerem, tamen
ne ullo modo patriae & fortunae foederatarum provinciarum dees
sem, in me id quod rogauit, adeoque enixe obtestatus est, recepi,
& tuam Ampl. delegi, ad quam totum negocium perscriberem.
f.12v
Te oro, ut causam totam commendatam tibi quam maxime habeas,
& cum Generoso Gubern. nostro, atque aliis, qui autoritate in Ordinib.
Generalib. ac Senatu uestro ualent, rem omnem communices, eam
urgeas, promoueas, iuues, quantum poteris. Vltra haec, quae ex-
pectentur ab Emdanis ut petant, nihil est. Comes militem
adhuc auget, castellum Nord. assiduo labore urget, mandata
typis excusa noua extrudit, quorum vnum Cnopius una cum literis
hic istuc mittit. De itinere suo & infelice successu dicit
Cnopius se iam ante plenius ad Henn. Dulm. scripsisse. Haec
iterum festinante calamo. Rogo si quid minus concinne, ignoscas.
Vale. Saluta coniugem cum sorore: item nobilissimum dn. Gilpinum
& Reng. ac Hermannum Dulm. & dn. Vtenbog. Raptim
die 11 Maii ingruente iam vespere, anno 1602. Groningae.
Ampl. tuae obs.
quem nosti ex manu
Relegere non potui.
f.12v
Nobilissimo & amplissimo
uiro, doctrina & uirtute
praestantissimo dn. Abeli
Coenders in Helpen capit:
in rep. sociarum provinci-
arum in Belgio Senatori
prudentissimo, amico suo
colendo.
[’s-Gr]auen Hagen
Kriesen
Dulmen
Ornatissime Dom.
Rector constitueram
haec cognato Abelo
Conders redeunti dare.
Cum vero ipse huc
ventus iam tuae
praestantiae conburendo
per filium remitto
24 Iunii 1602
Tuus Rengers.
Edel vesten Abel Conders
myn leven vriendt
behandigt op syn E.
wederkomst in
sgravenhage
Datum 5/6 1602
J. R. ten
Post
Ornatissimo viro
Domino Rectori in
Groningen ad
manus
- Titel
- Transcript
Onderdeel van Letter by Ubbo Emmius to Abel Coenders van Helpen d.d. 11 May 1602