Letter by Ubbo Emmius to Joachim Joannis d.d. 29 August 1611
Transcript
f.29r
S.P. Postquam postremas ad te dedi, mi Ioachime, uenere
in manus meas epistolae interceptae amantium dogmata Socini, & a
deputatis Ordinum Frisiae typis publicatae, una cum libro exitiali ab iisdem
illis admiratoribus Socini in lucem protrusae, & per Frisiam uicinasque
regiones sparso, quo totus Samosatenianismus continetur, & ecclesiis enixe
commendatur. In iis epistolis inueni inter caeteras scriptum a Forckenbe-
kio quodam factionis istius socio, quo cum intimam scio tibi fuisse amici-
tiam & familiaritatem, cum Franekerae uiueres, & ne nunc quidem con-
iunctionem illam inter uos elanguisse. Cognoui id primum ex literis
tuis, quas ad filium meum dedisti, quibus illum salutari ex te impense
iussisti: quae literae ad filium meum uenere apud uos forte commorantem
febri tum implicitum. Equidem miratus sum, cum nomen illius
amici tui summi in ea societate animaduerti, & magis quoque cum epistolas
illas omnes cum libro legi. Nec tamen est, quod putes, mi Ioachime,
me tibi diffidere, aut sinistra de te suspicari: absit. Tantummodo
haec significanda tibi duxi, ut scias, quorum te amicitiae dederis
& ut in deligendis amicis imposterum sis cautior. Intelligo sciscitans
ex plurimis, tuum hunc hoc monstri aluisse iamdudum, opinionibusque
nouis a Socino repertis esse uehementer delectatum, quinimo pro iis
contendere solitum pertinacius uelut zelo ardentem. Te uero moneo
atque hortor etiam atque etiam, qui scopus est mihi praecipuus scriptionis
huius, si qua tibi forte obrepsit ex ista familiaritate admiratio
nouarum opinionum, quae solet contagiosa saepe esse, & facile ex amicis
in amicos, praesertim aetate iuuenili, serpere. Erit hoc mihi,
qui te diligo, pergratum, efficietque, ut me nullius priorum paeniteat.
Semper auersatus sum studium nouationum, ex quibus non possunt non
existere grauia incommoda. Noli plus tribuere sui amantibus: & proteruis
iuuenibus, quam iis, quos aetas, doctrina, exercitatio, uerum usus fecit
peritiores. Memento philosophiam debere theologiae subseruire, non
uero eandem cogere in ordinem. Philosophandum sobrie, ut recte
philosopheris. Haec tibi soli a solo, nemine conscio. Vale, & tui
amantis monita boni consule. Raptim die 29 Aug. 1611.
Notus tibi ex manu.
f.29v
Ad Ioachimum Ioannis
- Title
- Letter by Ubbo Emmius to Joachim Joannis d.d. 29 August 1611
- Keeper
- University of Groningen Library
- Sender
- Emmius, Ubbo, 1547-1625
- Recipient
- Joannis, Joachim
- Location
- Unidentified
- Date
- 1611-08-29
- Language
- Latin
- Identifier
- uklu EMMIUS (29)
- Copyright
- © University of Groningen Library
- Permission
- Free use for non-commercial purposes. In publications, "University of Groningen Library, Special Collections" must be mentioned as source.
- Collecties
- The Letters of Ubbo Emmius
Onderdeel van Letter by Ubbo Emmius to Joachim Joannis d.d. 29 August 1611