Letter by Ubbo Emmius to Abel Coenders van Helpen d.d. 10 November 1610
Transcript
f.41r
Turbatus animo sum cum primum locutus sum cum nobilissimo fratre tuo
de patriae causa post reditum uestrum ex Holl. quod factum eodem
die, quo hinc Embdam abiistis: & cur tantopere animo commouerer ei-
dem Ampl. tuae fratri statim ostendi, atque hoc effeci, ut mecum is nonnihil
commoueretur. Nec tamen omnia ex colloquio eius tum intellexi
Haga a uobis allata, quae post cognoui. Ea ex apographo
literarum, quas Haga ad deputatos ordinum patriae & ciuitatem Emdanam
ab illustrib. Ordinib. Generalib. attulistis, cum cognoui, magis etiam sum consternatus.
Accusari enim uidi eos qui ex mandato ordinum omnium patriae causam agunt
& defendendae salutis eiusdem onus impositum sustinent, quod
illustres Ordines harum prouinciarum fraudulenter circum
uenerint quod iniquis et indignis actionib. eosdem iritent & offendant, causamque de
serendi sui iis praestent: argumenta & omina apud animum meum infau
sta, & doloris telo cor pro patria sollicitum transfigentia. Notum
illud, occasiones quaerit qui uult discedere ab amico. Praeterea pro-
missa Comitis opponi iisdem, quae ipsi uos & Generales Ord. sincera non
creditis, animaduerti. Denique minis eos terreri.
f.41v
Aenden Erbaren Erentfesten
ende hoechgeleerden Vbbe
Emmen rector mijnen gunstigen
herrn ende goeden freunden
In
Groenninge
- Title
- Letter by Ubbo Emmius to Abel Coenders van Helpen d.d. 10 November 1610
- Keeper
- University of Groningen Library
- Sender
- Emmius, Ubbo, 1547-1625
- Recipient
- Coenders van Helpen, Abel, 1564-1629
- Location
- Groningen
- Date
- 1610-11-10
- Language
- Latin
- Identifier
- uklu EMMIUS (41)
- Copyright
- © University of Groningen Library
- Permission
- Free use for non-commercial purposes. In publications, "University of Groningen Library, Special Collections" must be mentioned as source.
- Collecties
- The Letters of Ubbo Emmius
Onderdeel van Letter by Ubbo Emmius to Abel Coenders van Helpen d.d. 10 November 1610