Letter by Daniel Alting to Ubbo Emmius d.d. 18 October 1613
Transcript
f. 55r
S. Hactenus moeror ille meus et quidem
nouus, me ab omni scriptione abstraxit.
Eum ab eo tempore alia incommoda secuta
in caussa nostra communi, quae paene me
omnis consilii incertum faciunt. Hodie
etiam nouum laborem l[e]ntius obiecit. adeo
vt si vellem, scribere iam multa non
possem. Quod boni tu consules; hoc est
dolori et moerori ignosces. In-
terea Grotii, viri magni, speique maximae
responsum ad Sibrandi dedicatoriam
epistolam et latinum et in belgicam linguam
translatum ab Theologo, vt audio, tibi
noto(1) Gallicum nondum vidi. Haec res vi-
detur excitatura magnum puluerem.
Ego, vt verum dicam, vellem Sibrandi
epistolam illam nunquam excusam. Quod omnes
quoque moderati et boni optant. Tuis
sal. cum Nob. Domino Condero et Domino Castrichomio.
a Gerlaco saluete. Raptiss. Hagae
28/18 Octob. 1613
Me nosti [etc]
(1) In margine:
dono tibi
mitto vt
Censeas.
f.56v
Vb: Emmen
A Daniele Altingio accepi
cum Grotii inuectiua in
Dominum Sibrandum, die 22 Oc-
tob. 1613
- Title
- Letter by Daniel Alting to Ubbo Emmius d.d. 18 October 1613
- Keeper
- University of Groningen Library
- Sender
- Alting, Daniel, 1575-1618
- Recipient
- Emmius, Ubbo, 1547-1625
- Location
- Den Haag
- Date
- 1613-10-18
- Language
- Latin
- Identifier
- uklu EMMIUS (55/56)
- Copyright
- © University of Groningen Library
- Permission
- Free use for non-commercial purposes. In publications, "University of Groningen Library, Special Collections" must be mentioned as source.
- Collecties
- The Letters of Ubbo Emmius
Onderdeel van Letter by Daniel Alting to Ubbo Emmius d.d. 18 October 1613