Letter by Ubbo Emmius to Henricus Eppius d.d. 1 June 1600
Transcript
f.68r
In margine:
Henrico Eppio
1600
Habes en testimonium quod petiisti.
In quo tantum momenti inerit, quantum
tu vivendo agendoque bono ei adiicies
Sed vide apud Oldenburgicos ne eo nitaris
apud quos in magna scilicet sum gratia sum ob no-
bilem dominum tuum & generosum fratrem eius
a quibus calamum meum conductum sibi som-
niant, inopissimi homines.
Quae cum legunt iidem illi tui
in pagellis publice in me edi-
tis, si modo legunt, credo eos risum
tenere non posse. Ego λοιδορίας
hominum male feriatorum, nimium vanas futiles
cum vana futilissima reprehensione
scriptorum meorum contemno, quanquam sicas
aut alia huiusmodi non obscure mihi
minitentur. Deus enim rector summus
sine cuius voluntate possunt nihil. Et
convitiatores boni sibi plus nocent quam mihi.
Tibi faelix iter precor. Vale ipsis
Calend. Iunii anno 1600
- Title
- Letter by Ubbo Emmius to Henricus Eppius d.d. 1 June 1600
- Keeper
- University of Groningen Library
- Sender
- Emmius, Ubbo, 1547-1625
- Recipient
- Eppius, Henricus
- Location
- Groningen
- Date
- 1600-06-01
- Language
- Latin
- Identifier
- uklu EMMIUS (68)
- Copyright
- © University of Groningen Library
- Permission
- Free use for non-commercial purposes. In publications, "University of Groningen Library, Special Collections" must be mentioned as source.
- Collecties
- The Letters of Ubbo Emmius
Onderdeel van Letter by Ubbo Emmius to Henricus Eppius d.d. 1 June 1600